Google

This is a digital copy of a book that was preserved for generations on library shelves before it was carefully scanned by Google as part of a project to make the world's books discoverable online.

It has survived long enough for the copyright to expire and the book to enter the public domain. A public domain book is one that was never subject to copyright or whose legal copyright term has expired. Whether a book is in the public domain may vary country to country. Public domain books are our gateways to the past, representing a wealth of history, culture and knowledge that's often difficult to discover.

Marks, notations and other marginalia present in the original volume will appear in this file - a reminder of this book's long journey from the publisher to a library and finally to you.

Usage guidelines Google is proud to partner with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to the

public and we are merely their custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties, including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

* Make non-commercial use of the files We designed Google Book Search for use by individual personal, non-commercial purposes.

and we request that you use these files for

* Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort to Google's system: If you are conducting research on machine translation, optical character recognition or other areas where access to a large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of public domain materials for these purposes and may be able to help.

* Maintain attribution The Google "watermark" you see on each file is essential for informing people about this project and helping them find additional materials through Google Book Search. Please do not remove it.

* Keep it legal Whatever your use, remember that you are responsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because we believe a book is in the public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other countries. Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is allowed. Please do not assume that a book's appearance in Google Book Search means it can be used in any manner anywhere in the world. Copyright infringement liability can be quite severe.

About Google Book Search

Google's mission is to organize the world's information and to make it universally accessible and useful. Google Book Search helps readers discover the world's books while helping authors and publishers reach new audiences. You can search through the full text of this book on the web a[nttp: //books . google. con/]

5399:.: HIS'

74d jy

LEXICON FRISICUM.

Mw

LEXICON FRISICUM.

A—FEER. COMPOSUIT

t Ie id EY, | JUSTUS HALBERTSMA

HIDDONIS FILIUS.

POST AUCTORIS MORTEM EDIDIT ET INDICES ADIECIT

TIALLINGIUS HALBERTSMA

JUBTI FILIUS.

HAGE COMITIS APUD MARTINUM NIJHOFF MDCCCLXXI V

EX TYPOGRAPHEO JANI DE LANGE DAVENTRIENSIS.

3. 2 /- 3o obw 2-

LECTORI BENEVOLO

S. P. D.

TIALLINGIUS HALBERTSMA

JUSTI FILIUS.

Utinam. ipsi. auctori huius lexici contigisset. tibi L. B. salutem dicere, neque mihi, linguarum | Germanicarum rudi, pium quidem sed ingratum praefationis conscribendae munus iniunctum fuisset! idque non solum mea causa, cui eliamnum patris adspectu, sermonibus, caritate [rui liceret, sed non minus (ua causa, cui non fragmentum Frisici lexici offer- relur, sed qui integrum opus habiturus [uisses, absolutum ab eo, qui (anto oneri suscipiendo par esset: quumque ego exilem tantum et brevem praefationem | praemissurus sim, ille absoluti operis consilium rationemque plene tecum communicaturus fuisset et. ex magna doctrinae copia hauriens fuse expositurus [uisset, quid sibi viderelur de Frisicae linguae indole, origine, historia, de quibus ego nil habeo quae proferam. Sed quor- sum querelae inutiles? Quin potius explicemus, quae causa sit cur. pater opus non ad finem perduxeri(, quum tamen aetas satis longa ei con- ligerit fere octogenarius enim decessit et iam iuvenili aetate operi se accinzerit.

Ac desidiam quidem nemo aequus patri exprobrabit, qui noverit quantam in- dustriam per totam vitam in his studiis posuerit. quanto ardore ea coluerit, spretis iis voluptatibus, quibus vulgus hominum delectari solet, ita ut mulli, qui non norant, eum pro homine moroso haberent. Contra iure con- tendas eum nimis magnum opus ambitiose affectasse Nimirum sibi pro- posuerat! uno corpore complecti omnia vocabula et omnes loquendi modos, quibus Frisii uspiam usi essent. ltaque mon satis habebat si vocabula, quibus etiamnunc Frisii Neerlandici utuntur, ordine enumerasset. el ex- plicasset, sed praeterea. in seriem recipere. constituerat tum vocabula Frisicae origiuis quae adhuc in usu sunt apud reliquos gentis Frisicae

VI

stirpis, Frisios dico Boreales, Orientales, Occidentales, tum vocabula an- tiquata, quae vetusta literarum Frisicarum. monumenta nobis tradiderunt. Neque hac re contentus boni lexicographi muneri se defuturum esse ar- bitrabatur, nisi singula vocabula stirpibus suis attribuisset, | harumque explicationi comparationem cum linguis cognalis praemisisset el exposuisset unde originem ducerent. Denique in his omnibus explicandis pater con- stituerat Latina lingua uti, iamdudum intermortua, qua quam difficile sit sine longis ambagibus enarrare res domestici usus, mores et instituta huius aetatis, toto coelo a Ciceronis et Caesaris temporibus distantia, nemi- nem fugt. Magnum temporis compendium fecisset, si vernacula lingua usus esset, qua quam apte sensa explicare potuerit, omnibus qui eius opera Hollandice scripta tractarunt. notum est; sed metuens, idque non sine causa, ne sermo vernaculus viris doctis exterarum gentium impedimento foret, quominus cum [ructu lexico ulerentur, in horum commodum operae molestiam sibi auxit et Latine scripsit.

Vel sic tamen opus immensum ad finem perducere potuisset, si matu- rius operis prelo parandi et edendi consilium cepisset: sed duae maxime causae obstilerunt, per se quidem laudabiles, sed lexici editioni in primis perniciosae. Primum est, quod praeter lexicon Frisicum in aliis quoque libris conficiendis multum otii consumpsit, inter quos, ul libellos Frisice conscrip- tos ef minora opuscula omittam, nomino librum de illustri (amilia van Haren, Annotationes in Maerlantü Speculi Historialis tomum 1V, a 24 classe Insti- tuti Regii editas, duos libros de variis argumentis, quibus titulus Letterkundige Naoogst. Tum multum temporis ei eripiebat | epistolarum consuetudo, qua cum multis utebatur. Alterum quod obstabat quominus maturius de lexico in lucem edendo cogitaret, diversi generis est. Supra nempe diri, patrem sibi proposuisse uno corpore quasi complecti omnia vocabula, quibus Frisii uspiam usi essent. Ex his vocabula, quibus Frisii veteres usi sunt, et ea, quae Frisi Orientales et Boreales adhuc usurpant, iam ab alüs collecta erant et sine magna molestia. lexico inseri poterant; at multo difficillima operis pars restabat, nempe collectio vocum, quibus Frisii Neer- landici utuntur, quas nemodum in unum congesserat. Habemus quidem doctissimi Epkemae lexicon Gysbertianum, sed hic non misi unius poetae vocabula collegerat, cuius poematis non nisi exigua pars inexhausti thesauri continetur, quumque praeter hunc auctorem. viz unum et alterum monu- mentum Frisice conscriptum exstet, ex ore populi, ut ita dicam, pleraque vocabula excipienda et notanda erant. Res sane difficillima et laboriosissima; quum enim paler recte iudicaret in urbibus et vicis, quibus cum Hollandis commercium est, genuinum Frisicum sermonem | multis peregrinis vocibus et phrasibus inquinatum, ne dicam plane corruptum esse, imprimis. loca a [requentia hominum procul remo(a sibi adeunda censebat. Hinc operarum

pe

rusticorum, piscatorum et id genus hominum tuguria intrare solebat. e,

-eum aniculis et senibus, qui adhuc vocibus uterentur, quae iam

alibi obsoleta essent, inter theam Sinensem sermones. serere, ut sic quasi eliceret voces et. loquendi [ormulas rariores, quas cum ínter. colloquen- dum notaret, non raro accidit ut hominum simplicium et qua de causa hoc [aceret. ignorantium suspicionem moveret. Non parum autem colligendi molestiam auxit, quod pater iam aetatis anno xxxi Frisia relicta | Daventriam | migravit inter Saxones Neerlandicos, ut non nis per paucas hebdomades quotannis ei Frisiam visere liceret, ibique materiam operis colligere. Non quidem deerant, qui operam ei ex parte levárent. et sedulo notarent, si quod vocabulum insolitum vel phrasis memoranda ad aures accidisset, quae deinde patri per litteras significarent inter quos honoris causa nomino Rinse PosrHUMUM, quum inter vivos erat in pago Waexens sacerdotis reformati munere. fungentem, SALVERDAM poetam Gys- berto Jacobi filio tantum secundum, RoosiRN Hindelopensem, denique [ratres eius Tiallingium et Eeltium; verum ne sic quidem illi incommodo prorsus subveniebatur et nullus dubito quin, si patri licuisset perpetuo in Frisia vitam degere, copia verborum mox in (lantum succrevisset, ut multo maturius edendi consilium cepisset. Jam materia. crescebat. illa quidem, sed non tam celeriter ac pater volebat; quotannis nova vocabula, novi loquendi modi accedebant; quid mirum si pater, qui sibi proposuisset guod nemo assequi potest, nempe condere lexicon, in quo mullum vocabulum desit, editionem distulerit. Tandem victus assiduis amicorum precibus, qui non cessabant efflagitare lexici editionem, el ipse, ni fallor, metuens, ne, si diutius cunclaretur, priusquam operi manum admovisset, mors se oppri- meret, anno aetatis Lx editionem prelo parare coepit. Ne tum quidem omnem spem abieceram fore ut pater ipse opus perficeret; erat. quidem sener, verum senex vegelus, minime enervatus, plane alter Cato, ut, nisi qua calamitas supervenisset, eum facile ad nonagesimum annum perventurum crederes. Tum sperabam eum iuniores amicos assumplurum esse, qui sibi

aliqua ex parte onus allevarent et saltem molestam | speciminum typogra-

plicorum correctionem susciperent. Sed eheu! spes me [efellit, quamvis assi- due insisterem, ut sibi alios adiungeret, quamvis ipse quoque ultro operam offerrem, constanter aliena ope se usurum negabat: per se omnia faciebat, ipse omnia specimina typographica emendabat et, quoties ab hoc opere ces- sabat, materiem collectam in ordinem redigere pergebat. Si praeterea. tecum repulas, eum, ut ab opere taedü pleno animum recrearet, tum | quoque, ut antea, aliquantum temporis opusculis lilterariüi argumenti conscribendis impendissee, non miraberis mortem operi supervenisse, non illam quidem immaturam, sed ex [acie coniecturam facientibus inexspectatam.

Hae mazime caussae fuerunt, cur non nisi pars operis absoluta sit. Bonum

VIII

quidem factum guod commentarü eius copiosissimi de lingua Frisica super- sunt, laetandum quidem, guod Concilium provinciae Frisiae, cui hos commentarios una cum bibliotheca | testamento legavit, censuit. damnum patris morte litteris illatum, quatenus id fieri. posset, resarciendum esse, et liberalissime decrevit, lexicon Frisicum ex his commentarüs aut perfici- endum, aut novum novo consilio concinnandum esse: sed quam acerba nihilominus mors illa litteris fuerit, non opus est ut multis explicem, praesertim üs, qui sciunt. quam penitus pater Frisicam linguam cognitam haberet; quam exercitata et subtilis auris eius esset. in diphthongis et vocalibus, quarum soni discrepantiam nunc plerosque fugere eum saepe con- querentem audivi, distinguendis: quam acute soleret. discernere genuina. vo- cabula Frisica a novitiis ad Hollandicae linguae normam factis, quorum laeta. herba nunc. pullulat et latius latiusque serpit ;; quam subtiliter. inter- nosceret, quatenus synonyma inter se differrent; quantam denique ad verbo- rum derivationem | et. cognationem | indagandam linguarum cognatarum scientiam; quantum in divinando acumen afferret. Quas. virtutes cum considero nullus dubito, quin vel fragmentum hoc viris doctis gratissimum futurum sit, quo ex parle saltem suum desiderium | ezpleatur. | Quam- quam üdem mecum dolebunt, quod pater, consilio illo laudabili quidem, sed pro aetate, qua suscepit, nimis arduo abiecto, non satis habuerit. voces et phrases, quae adhuc in Frisia Neerlandica in usu essent, literarum or- dine enumerare et explicare sermone Neerlandico, derivationibus et aliarum linguarum | comparationibus omissis. lloc entm consilium. secutus bene, ni fallor, et sibi et posteritati consuluisset. Primum, si intra. hos fines constitisset, eam operis partem, quam praecipue omnes viri docli efflagi- tabant, cuique rite perficiendo ille inter paucos par erat, al finem perducere potuisset. Tum opus maculis quibusdam, quae nunc ei insident, non a[fectum essel. Candide enim dicam guod sentio, meque prava pietate vel pottus caeco amore ductus quae unicuique patent. dissimulabo.

Si pater Hollandice scripsisset, subinde non lapsus esset in Latinitate ut nunc factum videmus. Magis quidem versatus erat, ut multi ipsius aequales, in Latine scribendo, quam plerique eorum qui hodie literis operam dant, nec negem eum salis perspicue significare solere, quid velt, at, quum stu- diorum ratione coactus ad auctores classicos legendos parum otii haberet, contra multo saepius in barbarae Latinitatis monumentis. versaretur, non raro a puro Latii sermonis usu deflexit et loquendi modos vocesque parum Ciceronianas usurpavit, quod vitium effugisset, si sermone patrio wii voluisset.

Si denique vocabula literarum ordine recensuisset, non impegisset in alte- rum illum scopulum de quo nunc dicam. Quicunque in lexico condendo singula vocabula suis radicibus attributurus est, ei primum opus est ut

IX

omnia vocabula promta, parata et quasi sub conspectu posita habeat; tum wt certam aliquam et constantem. rationem sequatur, qua semel cognita lector statim vocem invenire possit. quam velit. Neutrum horum autem. patri praesto fuit. Nulla, ut iam supra significavi, operis particula absoluta et prelo parata erat, quum operi edendo manum doveri: quin etiam accidit, ut typographo specimina quae prelo mandaret. flagitanti non haberet quod daret. In singulis autem vocabulis radicibus suis attribuendis adeo vacillat, ut dicas eum in hac re nulla certa et constanti ratione. esse usum. Aliud vocabulum derivatum vel compositum litterarum ordine invenias, aliud simplici unde derivatur vel quocuni compositum est subiunctum:. non pauca etiam tum litterarum ordine, tum post simplicia leguntur, nec un- quam [ere dsdem verbis explicata vel üsdem exemplis adumbrata. Non minorem inconstantiam | animadvertas in etymologia; nam non semper ad antiquissimam [ormam alicuius vocabuli derivata et composita referuntur, sed saepe [ormas derivatas et novitias primitivis praepositas videbis. In derivatis denique et compositis recensendis plerumque nullus fere ordo cerni potest ; confusa el permista omnia.

Praeter haec vitia, quae pater e[fugere potuisset, si Hollandice scripsisset et. vocabula litterarum | ordine disposuissel, duo sunt, quae non solum in hoc opere, sed in omnibus [ere eius scriptis iure culperis. Primum est quod occasione data subinde a proposito divagatur, et. rebus vocabulisque explicandis inhaeret, quae aliena. sunt a re de qua agitur. Lucro quidem tales digressiones apponimus, praesertim in opere non absoluto, sed aliud lexicographum, | aliud annotatorem decet. Alterum, idque gravius vitium est, quod ut nusquam alias, sic ne hic quidem sibi in orthographia con- stitit, quod vitium ut semper molestum, sic in lexicographo minus quam alias ferendum est. Verum quidem est pleraque vocabula in alüs Frisiae Neerlan- dicae partibus aliter pronunciari, sed lexicographum | oportet. in hac. re certam normam sequi, a qua nunquam discedat.

Enumeravi ea in quibus pater boni lexicographi officio defuisse mihi videtur; quae cum considero dubitatio mihi movetur, an pater. unquam haec vitia. vitare potuisset. Quippe ingenium eius vividum, acre, mobile labo- rem illum assiduum in rebus minutis quidem, sed in lexico omnino necessariis respuebat et aspernabatur; meque is erat, qui quae laboriose congessisset summa diligentia et cura. disponeret. et quasi in unum corpus. colligeret, qui in omnibus modum et certam normam servaret, nec. unquam se a proposito aberrare pateretur. Si autem hanc laudem minus consecutus. est, at quanta sibi bona propria habet, quibus omnia quotquot huius generis lexica novi carent. Quum enim his nihil aridius excogitari possit, in patris lexico omnia succi plena. sunt. Ubicunque librum evolveris singulas voces iüllustratas invenies exemplis mazimam partem ab ipso excogitatis, quorum

x

alia sale et venustate delectant, alia gravitate praeceptorum quasi. aculeos in mente relinquunt. Modo capita ex antiquitate Frisiorum illustrat, modo usus et mores eorum hodiernos exponit. Ut verbo absolvam, si exci- ps ea, quae grammatici argumenti sunt, de quibus iudicare meum non est, nulla [ere operis particula est quin. cum voluptate legatur vel ab eo, qui linguarum | Germanicarum plane rudis est. Iudice Horatio igitur pater omne (ult punctum, qui miscuerit. utile dulci.

Restat. ut explicem quam ralionem ego in indicibus conficiendis secutus sim. Optimum sane fuisset. si omnia vocabula hoc volumine explicata litte- rarum ordine recensuissem, sed sic indices, ut nemo non videl, nimium in modum excrevissent. Delectus igitur habendus erat. Ác primum rationem non habendam duxi vocabulorum, quae olim Veteribus Frisiis in ore erant, quaeque nunc etiam. Frisiorum Borealium et Orientalium sermone: teruntur, quippe quae in idioticis, unde pater hausit, suo loco inveniantur: quamquam vel ex his ea vocabula in indicem recepi, quae paler fusius tractavit, additis notis V. Bor. vel Or. Deinde frustra in indice quaeres vocabula tum simplicia, tum composita, quae suo loco in lexico leguntur; aut composita quorum membra statim agnoscuntur, quum ex his membris unum aliquod litterarum ordine invenitur: aut derivata de quorum origine nemo dubitare potest, quorumque radices lexici pars absoluta continet. Contra suscepi vocabula quae data occasione quasi in transcursu. illustrantur vel quorum origo vel compositio non slatim in oculos incurri, qua in re operam dedi ut mediocritatem illam tenerem quae est inter nimium el parum, ut aliquid. lectoris acumini relinquerem, neque nimis anzius essem in voca- bulis. recipiendis.

Ex vocabulis autem, quae e linguis cognatis desumta pater magno numero singulis vocibus Frisicis subtunzit, non nisi ea nolavi, quibus illu- strandi vel explicandi causa aliquid additum inveni, quod praesertim factum video in vocabulis Hollandicis et Anglicis. Si quis autem miretur Anglica vocabula cum singulis fere vocabulis Frisicis comparata esse, scito mihi ex patris sermonibus compertum esse. eum in lexico. componendo hoe inprimis sibi propositum habuisse ut ostenderet, Germanos qui mari Brittanniam in- vaserunt, non solum Anglos et Saxones, verum magnam partem Frisios fuisse, quod sine dubio pater fusius explicaturus et. demonstraturus | fuisset, si ipsi praefationem scribere. licuisset.

Finem [acit indez rerum, in quem congessi quae notatu digna inveni de Frisiorum | aliorumve populorum antiquitate, ritibus, moribus, historia, et observationes grammatici generis, quae minus commode in caeleros indices recipi. poterant.

Nemo opinor aegre feret me non praemisisse explicationem com- pendiorum, quae utpote in omnibus lexicis obvia vel tironibus nota sunt.

| !

XI

Non magis mecessarium duxi omnium | auctorum laudatorum nomina, quorum pater non misi primas literas ponere solet, inegra recensere, horum opera enim tam mota sunt omnibus, qui serio his litteris operam dant, ut ridiculus viderer üs, in quorum usum pater hoc lexicon scripsit, si (alia interprete egere existimarem. Pauca quaedam | compendia, quae putabam molestiam. fortasse paritura üs, quibus nostratium libri minus. noti sunt, infra explicata invenies. |

Sed tempus est praefandi finem facere. Tu, Lector benevole, epitheto ornanti dignum te praesta in nostra qualicunque opera aestimanda et vale. Scribebam Harlemi a. d. X. Cal. Iunias

a, p. C. It. MDCCOLXXII.

COMPENDIORUM NONNULLORUM EXPLICATIO.

Fr.u. sive urb. Frisii urbani.

Sylv. Silvicolae, i.e. ris qui incolunt orientalem partem Frisiae Neerlandicae, oulgo de wouden dicfam.

- Macc. Incolae civitatis Makkum. .

Worc. Incolae civitatis Workum.

Hind. Incolae civitatis Hindelopen.

Westfr. Westfrisii, i.e. JCisii occidemíales , qui paríem septenirionalem provinciae Noord-Holland $scolust, de quibus vide p. 819."

So. o. Incolae insulae Sciermonnikoog.

W. o. Incolae insulae Wangeroog.

Sat. Incolae regionis Saterland.

Sax. n. Saxones Neerlandici.

Bax. 1. Saxones littorales.

G.J. Gysbert Japiks, mobilissimus poela Frisius.

W.G. Comoedia saeculo XVIII ineunte edita cui. titulus. est; Waatze Gribberts Brilloft, cuius altera editio Leovardiae anno 1890 prodiit.

Burm. MS. collectionem proverbiorum Frisicorum continens, a paire pro-

vinciae Frisiae bibliothecae legatum, quod seculo XVII ineunte C. G. van Burmania manu ezaravit. Huius collectionis aliud exemplar est in bibliotheca Leovardiensi.

C. M. Cadovius Muller, qwi anno 1691 cowmscripsit Memoriale linguae Frisicae, darinnen erhalten Ostfrisische vocabula, qwod MS. a paíre provinciae Frisiae bibliothecae legatum est.

O. F. W. Oude Friesche wetten, ed. M. de Haas Hettema.

E. J. Ehrentraut Idioticon (?) imcolarum insulae Wangeroog in Friesi- sches Archiv.

Het. Hettema.

Wass. E. Wassenbergh.

N. H. Hoof'ii Nederlandsche Historien.

Uitl. Wb. Uitlegkundig woordenboek. Bred. Brederoo, poeía comicus Neerlandicus.

LEXICON FRISICUM.

—— e GG ee

ABE. tra-capita) similes pali e serie palo- rum littoralium in mare porrecti ad maris sstum de aggere deducendum; and-hafd vel-hared hodie ellyptice Add, pl hûden. Richth. 124, 21, ondAafda. alond, n. F.v. insula, Sax. v. aland, Ags. ealand, idem, proprie, terra aquosa. À, ée, ie sunt comm. gen. at JJ, flumen separans Westfrisiam ab Hol- landia, neut. gen. Hol. het IJ. F. v. émutha, emetha (fluminis os) hodie, Emden, urbs maritima Frisisz orienta- lis, sita ad ostium parvi fluminis ab Auriga, metropoli, decurrentis. Augli patrissantes urbes quasdam celebres

A, cg. literarum prima. Di slugen bin- ne ind Üliuwe by di 4, inertes non | roficiunt. Hy ken nin 4 foár 'n Bie, ! omo est stipes. A.v. He does not: know greut A from a bulls foot , idem. ' Jt lexom fen mor kenne di domste ' Fammen fen A (a Zeddet, amoris se- creta stupidissimrze norunt virgines. a-bie-cie, n. tabula elementorum (abecedarium); 'n a-Óie-cie-jonge , puer elementarius, A.v. abecedarian. Abji-boek, libellus elementorum. A, per apocopen pro aa, ut | Angli. 44 man, Ang.oa man; à kerl, : Ang. a churl, sed notione diversa;

à fent, F. "n feint, Ang. a young fel- low, cwtera. Eandem apocopen pa-

tiuntur fere omnia infinitiva Frisica, ' Ags. an,

tum vetera, tum hodierna. Ang. one; F.v. an, én, F. ien, unus; Ang. a ex an, F.'m ex ien, vicem articuli indefinitivi preestant; Ang. F. b. a man, Fon man, Zv3pwzoz Tie. Pro an, in, ad, super, F.v. frequentant

a: à himile end a erfhe in coelis et

in terra.

À, ÉE, F.v. aqua, flumen; restat in multis aquarum nominibus, ex. gr. 4 flumen ducens in Groningam; fe flumen ducens a Leuwerda in Dok- kumum, F.u. Dokkumer ée. F. ide, lacus in pago Idárderadela prope a

Grouwa ad orientem. Smelle ie pro- .

prie; lacus arctus in pago Smalliuger- andia, opponitur vicino lacui wide ie, lacus amplus. Ad oram illius lacus est vicus Smelnie, quod nomen, interca- lata litera 2, ex Smel-ie.

a-pal, apal, F.v. palus littori infixus |

contra impetum maris. alle apala and ;

| ABE, n. p. v. Goth. aba maritus. Idem

alle andhafde; apala sunt pali lignei

majores littori infixi, densi et in lon- gam seriem extensi; and-Aafde (con-

ABBEKAT, cg. causidicus.

appellaverunt de fluminis ostiis cui ad- jacent, quales sunt Ply-mouth, Porte mouth, Yar-mouth, Dart-mouth; adde vicos Er-mouth, Eye-mouth, cxt. Goth. avra, Sax.v. oa, Isl. 4. F.v. a, dé, Ags. ea, Y. ie, aqua.

ABBEGAEZJE, cg. impedimenta; feex

populi Dy mei frouliu ut scil, hat ien bulte abbegeezje, cum mulieribus profecturus multas curas multaque contrahit impedimenta: , Dum colun- , tur, dum comuntur, annus est." For- san milites Hispani regis Philippi II hanc vocem Frisüs reliquerunt. Hisp. baga, funis, restis ad sarcinas alligan- das. Bagazo, fxex, sordes. Bagasa, me- retrix; abagaso idem. Gal. Pagage impedimenta militum vel itineratorum, Hol. 2agage, frex populi; Ang. meretrix. Vide an non F.o. S.l abegaike, fj mina fatua, huc pertineat?

Hi ken scriu- we as "n abbekát, litteras facere optime novit. Mi hat fingers as 'n abbekát, causidico rapacior est. (advocát.)

quod Ags. ZE5 n. p. v. F. Ade, Abbe. Ébe; Éale, 1d. Eábke, Edpke, n. p. f— l

dt

ABEL.

Abing, Abbing, Abbinga, unde Abbing- ton, urbs Anglie; Abinglon, urbs in pago Berkshire. Ebinga, Eabinga, nom. patron. Abe-herne , nomen prati cujusdam prope a vico Grouwerga (Grouw) cf. lerne angulus, badu-kerna, eset. Alde-ga, Alde-gra, vicus in pago Weinbridzeradeel. Aldeng-wier, vicus Wonseradelz pagi, hodie Exgiwier.— Ade schil wol icerre wirde, Burman. 1. 46e Siuchsma luine, ibidem, morosw phan- tasiv. cf. Hol. /uimen, Hd. laune, F. vb. n. /unje, q. v.

ABEL, .EBEL, adj. dexler, sagax, ve- nustus. (gs. st. adal and craft, im- petus animi, vel vis menti insita, et scientia. cf. Jun .Et. Ang. Ang. alle, idoneus, validus.

éablens, cg. liberalitas, habilitas, ap- titudo, Ang. eaUleness.

ebelheyt, cg. G. J. solertia, animi generoaifas. Gothi habent x pro / in abrs, iC XUpós. Ex hac stirpe creve- runt nomina propria Abel, Abele; Abele, Eabele; Elele, n. p. v. Eábel, Eälelke, Eäbeltsje; Abel, Ebel, lbel, n. p. f. Gothi 4/a/a n. p. f. Grimm, Getie. p. 51.

ABEL ENDE INCEPTA vel insepta F.v. cicatrix extans et depressa. For- mula juris in legibus Fris. 4fóei no- tat quidquid extat, tumet vel celsius est. Nodum notat in Ang. „Abel-whuc- » eis, a game played by sailors with »Cards; the loser receiving so many ,8trokes from a handkerchief twisted „imto a aot on his hand as he has „lost the game. Grose” Halliwell. A. v. whacket verber; lo ichack verbe- rare; F. quakke, affligere ad terram. Alel-whackels sunt adeo ictus panno nodoso manui inflicti. Forsan remanet abel in nominibus locorum, quales sunt Apels-gea vicus in pago Stelling- werf-oosteinde, inter colles arenosos situs. In Cantia Ags. urbs apuldre, nunc Anppleaore; Apeldoorn in nostra Gelria, ubi multi magni colles, in quibus Guilielmus III, rex Anglis, cervos, ardeas, aliasque feras agi- tare solebat. A06& in Leg. Fris. com- mutatur aliquando cum ape. Affines sunt voces aóal ct afol, (elatio) vis, robur animi, Ags. ge-aforjan, sese ex- tollere, validum reddere, valere. Goth. aórs, ic xupds.

ACHT. Incepía effer inképta. Képe, v.a. cul- tro incisuram in ligno facere. Keep cg. incisio , divisura; /ajép, sép, idem.

ynképe, v. a. incidere, secare crenas. ef.

pf. ynkéepte. pf. p. yn&épt, incisus, subintelhgitur groede, cicatrix; cica- trix. depressior. XKépe Anglis est lo chipe, to chope, hodie cip, chop, in minulas partes secare, quod efferunt -

tsjip, tsjop. ABEELJE-BEAM, cg. populus canescens.

Nl. abeel, Ang. d. aóele, Ang. white oplar.

ABER, AUBER, adj. F. v. manifestus. Ags.

egber, manifestus; ôer nudus, vacuus; on barum sandum, F. Yn it bare sán, in mera arena.

ABT, Lat. abóas, genit. adbatis, unde

F.v. abóete, abb, contractius abt, coetus monachorum prepositus. Prov. Hy is al abt deer te claester compt, qui monasterii sodalis est jam sese estimat esse abbatem. Burman. 30.

ACHS, dégs, F.b. arista, spica, Goth.

ahs,f. Ags. az, f. idem.

ACHT, octo. F.v. achla, Ags. eate,

Ang. eighl. Nei achten, post horam octavam. Dy nei achten komt mat foär niágenen wer foärt, qui serus venit suas res ad finem perducere nequit; mature facto opus est. Nei achten ex nei achtim ; Y.v. eer fyf uwra ende ney achtim ; 558, 27. W. o. acht octo; dat gungl in acht deil, distrahitur in artes octo. Z4» age digge, octo die- us. Ehr. I. 87.

di achte, niígene, fsjiene, cg. octo,

novem, decem puncta tessere; sub- stantiva collectiva, ellyptice pro ucht, niúgen, leen éagen. Di achte smile, tesseras jacere et nancisci octo punc- ta. F.b. jo âcht, f. Hd. die achte. Bendsen, 30.

achtatine, achtene, F.v. octode-

cim, F. achtsjin. F.v. achta-twinteg, F. achtintweintich, viginti octo.

achte-som,achter-som, octo uniti.

F.v. achtasum idem, Ags. eahlasum, circiter octo, Ang. some eight idem. Wy kamen achtersom , veniebamus octo uniti, i. e. frequentes ad octo, vel wy kamen mei us achten. | Mutato prono- mine personali wy mutatur ws: Hja kamen mei hjar achten. As men der komt mei syn achten is it hús fol. Mei us, hjar, syn achlen idem valet quod achtersom. Achter est genitivus

*

achte, adj. octavus.

tachtich, octoginta.

ACHT.

ut gs. JBund-seofontigra-sum, Ang. some seventy, circiter septuaginta. Idem fere obtinet in ceteris numeris, ex. gr. £&a duo, thrije tres, quatuor, fjirde quartus; unde twader- som, lhredder-som, fjirder-som. | Twein- tich viginti, /Arifich triginta, unde tweintiger-som , thritiger-som. F.v. achtunda, uchta, idem. Peaske-acht, Pinzter-acht, Maye-acht, octava dies post diem Pasche, Pentecostes, primam diem Maji. Veteres plenius, Paeska-achtende vel achten, Pinztera-achtende, achtende

Maia-dei. NL achtste, octavus. Richthofen citat loca in v. achtunda. F.v. achtan- tich, achtich, tachtig. N]. (Kil) Zacht- entig. j. achtentich, Hol. tachtig. Nos- ter numerus cardinalis est decem, qui decies multiplicatus efficit centum. Germanorum numerus cardinalis erat duodecim, quem secundum numerum utriusque manus digitorum bis multi- plicabant, i. e. quinquies et quinquies; prima multiplicatio efficit 60, secunda 120. Post introductum systema de- narium Scandinavi appellabant 120 etor-hundrade (numerum centenarium magnum) et 60 U-hundrad (numerum centenarium parvum). Galli numeros proavorum Francorum antiquos se- cuti usque ad 60 ut Latini procedunt per denarios numeros; dir decem, cing viginti, érente triginta, quarante quadraginta, cinquante quiuquaginta, soiramie sexaginta; finito antiquo nu- mero centenario ulterius non pergunt; ergo novam seriem incipientes, non per sepíanfe, septuaginta, computant, sed soirante dir , octoginta quatre-vingt, nonaginta quaíre-vingt et dir; centum viginti sizvingt. Hund Anglosaxonibus erat autiquatus numerus centenarius; numerabant per feover-lig, Af-lig, siz- lig; cum autem sizr-/ig esset antiquo- rum centum, Aund ceteris additamen- tis denariis usque ad posterorum numerum centenarium (120) prrmfige- bant; ergo hund-seofenlig, hund-eaAtatig, hund-nigontig, hund-leontig centum, hund-enlufontig centem et decem, Aund- ivelftig centum et viginti (slor-hund- rade). Similem distinctionem observant Frisii computando fjirtich A0, fuftich

50, sextich 60, sed tsantich 10, tach- '

twade secundus ; | lhredde tertius; fiuwer 'achtkant, cg.

ACHT, cg. cura, attentio.

ACHTERN.

lich 80, iniugentich 90. In his sola litera $ vocis kund, Aunt restat; confer ant in Saz v. ant-sibunta septuaginta, ant-ahtoda octoginta.

molendinum majus, cujus ope agri aggere septi aquis pluvialibus superfluis liberantur. 4cAt- kant, (octo oris) quod circumferen- tia octoedri formam habet. Eodem modo ex kanl fit fivicer-kant. (quatuor angulis, i. e.) lectus in formam cave:e lignee quadrate. Pro achtkant alii frequentant munís, muonts, ex mon- mik, contracte Ang. monk, Frisice monís, quod apex hujus molendini refert monachum cucullo coopertum solito.

Dy him jung nat yn acht nimt mat it áld untjide, qui Juvenis suze non prospicit valetu- dini senex poenas dat; senex luit peccata juvenis. Acht! slaen attendere, curare. gs. eahí wstimatio, valor. Angli eaA et vb. eahtian perdiderunt.

achtje, v. a. existimare, observare. pf.

achtle, pf. p. achte, pr. p. achtjende, ger. to achtjen , F. v. achtta , v. 8. perpendere, eestimare. Inserta / post ch ex Goth. ahjan putare, credere; aha mens, in- genium. (cf. Goth. afe, aflar, F.v. efler). Hy hat it hoastjen nat achte ind nou hat er di tarring, suam tussim flocci fecit, nunc phtisi laborat. Achtlje revereri, Achtje ind eerje dyn woldwaners, reverere et in honore habe benefactores tuos; contracte achle- nearje. gs. eahtian, meditari, obser- vare, revereri.

achtenerje, v.a. excolere, habere in

numero. pf. achtenerre , pf. p. achtenerre ger. to achtenerjen. Achtenerje dyn âlders excole parentes.

ACHTA, ACHTIA; ECHTA, v.a. F. v. per-

sequi, in judicium ducere; nunc obsoletum verbum; Ags. eahtan, idem. Goth. afía, post, & tergo; afíaro, retro; Ags. eft, after, retro, a dorso; F.efter, Hol. achter. Persequi idem quod a tergo insequi, urgere: meisitfe quod Frisii ajunt, i. e. post tergum, & tergo insistere.

ACHTERN (aagtern) adj. F.b. jejunus,

qui neque bibit neque edit quid. F. nochtern, nofleren, adj. sobrius. yn it nochteren kruden ynnimme, mane jeju- nus extractum haurire. F.b. zzerich, adj. sobrius. Bend. 194. OcAte», adj.

AD. Hind. jejunns, insipidus. Ags. ukla, tempus matutinum. Nl. suchéeren je- junus, insipidus, ex Ags. «ern adj. antelucanus. Etm. 44.

AD (aad) m. pl. âdar, F.b. cuspis, cultri mucro, promontorium, F. oed, cuspis, q. v. F.b. Oeders-ham, no- men extremi vici in insula Zr. Ex ád F.b. formant aâtlarst (F. 3t uterste) extremum rei. Johan. 2. Ex oeders-ham. patet antiquitus oed valuisse et a posteris esse depravatum in dúd, ut ezeteras vocales conculcans a in hoc dialecto solet.

AD, AED (áÁd) n. sinus ex integro ligno, oblongo quadratus, fundo concavo, tres pedes longus, latus fere duas, profundus quinque sexve pollices. Lac recens mulsum in hunc sinum funditur, et seponitur in caverna lapidea adeoque frigidula, donec cremor ascendens supernatat et ab uxore vel ancillis co- loni despumatur patella plana, que reím-sculel audit. Hi sinus ad augen- dum frigus hodie fiunt ex sre, unde eren-ded. cf. Isl. ada, f. conche spe- ciés majoris. Ad ellyptice dicitur pro moalk-ád, et pro vario usu varium additur predicatum; ut duter-aed, in quo depsitur et paratur butyrum re- cens; órok-aed, alias Órok-scou, sinus major, in quo lac pressum teritur unde fiunt casei. (Scouwe Frisiis est scapha in formam sinus) Id genus vasa apud Anglos fuisse lata et parum profunda asserit Dodsley, Agriculture c. 3. Loquitur autem de puella sua, There from the surface of ezpaunded baiwls She skims the floating cream, and to Aer churn Commits the rich consistence.

Ad-rek, n. compages lignea, in qua sinus lactarii exponuntur loti, ut siccentur.

&d-scammel, cg. (scabellum sinuum) compages lignea quadrupes excavata sustentaculum sinus, in quo rustica

depsit butyrum.

ADAM, primus hominum parens. Fris- Holl. Adam ind Ewa, mammee virginis sororiantes.

adames liaua. and tha scope Eua fen sine ribbe dames liava, (codex male adames-liana,) et tunc creabat Evam ex ejus costa, Ádami uxorem. F.v. 211. 9. Liaf, carus, substantive po- nitur pro uxore. Tzumma Wyarda ende Alte syn lyaw. | Chart. Schw. 608. Hichth. #gf. Honorem et caritatem

ADEBAR.

notat; ws liawer frouwen dey, Gab- bema 67, dies festus St. Marie sacer. FH. AHcwen here, deus. Hol. v. uwe alderliefste , tua carssima, 1. e. tua uxor. Lectionem /iaua qui defendit conferat Ang. leane Nl. lese (Kil) fulerum, fuleimentum; Ags. Aleonian, Alynjan, F. Mynje, reclinare. Genesis 1I. 18. (Vulg.) , faciamus ei adjutorium si- mile sibi "

Adam-hirdrider, cursorum glacialium

celeberrimus Frisie seculo XVIII.

adamje, v.n. gravem continuumque

laborem pro victu sustinere. Ex no- mine proprio Adam, primus parens hominum, in quem deus sententiam dicitur tulisse, (Vulgata) , in sudore ,Mvultus tui vesceris pane." In hunc primorum parentum laborem alludit dystychon in cantilena veteri Anglica When Adam delod and Eca span, Who was then the gentleman ? Haud aliter Angli ex nominibus propriis fingunt verba, quale erat illud vb. to grakam, aperire et legere epistolas tabellariis publicis ereditas, ut vulgus Grakam, regni ministrum, ferebat violare li- teras quas suspectas habebat conjuratio- nis in imperatorem Russie, qui tunc in Anglia commorabatur. Epistolarum scriptores suspicaces titulum insigni- bant exhortatione, No/ lo be grahammed !

ADE, ab, n. F.b. cibus, esca. F. fen,

idem. Flandri veteres aet, esca, ci- bus, victus. Flandria ad austrum (libonotum), et Jutia, cujus confines Frisii boreales, in Doream, erant Frisize veteris ultimi fines. Omnium vitio- rum, quz dialectus Frisiorum bore- alium e consuetudine cum Danis con- traxit, spurcissimum est commutatio consonantium distantis lequelee organi; hie 7 ponunt pro 7, quod ceteri Fri- sij abhorrent. Dani ede vorare, F. $e.

ade, vb.a. F.b. ederc. F. ie idem. ADE, n. p. v. Adama, n. patron.

Eáde, Ede, u. p. v. «dde, nm. p. v. Addinga n. patron. Ags. 4fdda, i. p. v. Ang. Addison, (addis-son) nom. pa- tron. per apocopen Fris. zfddis, Addes idem. Teade 4ddis Teada Adde filius.

ADEBAR, cg. F.b. F.o. ciconia, áribár

Johan. 3. Sleswik érbar. F. ecrrebarre, eabarre, eiber(. (Ags. ead, m. felicitas; bird, avis; avis fausta, Lat. pia avis. Idem notat Sax. n. Aet-oever , heil-euver. heil salus) Poeta G.J. ciconiam

ADEL.

vocat réa-schonck avis cruribus rubris, Ang. red-shank, avis guedam rubris cruribus, mihi ignota. Hij beklagge him as d'abarre di pod, (miserabatur eum ut ciconia bufonem) commiseratio inimici fucata. Burman. 81. Prov. Nl Gelukkig als de ooüevaar w toe- vliegt. Waar de ooijevaars westelen sterven geene kraamvrowuwen. Waar de ooijecaars weggaan komt er ruzie in de kerk. Olim nefastum habebant Frisii hos nuncios pacis et felicitatis abigere; queque villa, sive in domus tecto, sive in vicino arbore, suam habebat cico- niam, eamque vulgus credebat villico

ratiam rependere pro hospitalitate

uobus ovis vel uno pullo, quos mater e nido amovebat. Prov. xw Déa' pyk äz 'n di is eabars hier pullus mortuus aut ovum est ciconie locarium. Inter pueros Frisios fabella est cico- niam , cum sursum deorsum moto rostro cerepitat, fundere preces ad deum. Nunc mundities villicorum prizvalet religioni patrum et impedit quo minus excre- menta spurce avis in sedibus vel hortis suis patiautur.

neabarre mei hoárnen (ciconia cornuta) aries vetus.

ADEL, n. p. v. idem quod F.v. Ae, édel, nobilis, Ags. efhel, ethel-boren, nobilis, quee vox in multis nominibus propris apud omnes gentes ex stirpe Germanorum frequentatur. Adelen, nomen gentilitium nobilis familie Frisice, forsan idem est cum Adilin D. p. seculi decimi.: cf. Fórstemann. p. 138. Animadvertendum tamen Adeelen smpius scribi, quasi audivisset Adêlen.

ADEL yn di rogge, cg. morbus secalis, quo spice incasse manent et levitate se erigunt. Ags. adel, adl, f. morbus, tabes.

ADEL, F.b. ex fumeto stillans liquor. Holsatia adde! idem; contracte âl, Sax. n. &/fe idem. F.b. e, f. Bend. 81. Hols. eddelpool, Ang.v. addlepool, „a pool or puddle near a dunghill » for receiving the fluid from it." Ags. adela, urina, putredo; adel-seath, scrobs in quam putrida confluunt, F. sink-put Ang. sink, idem. Scoti adde, adj. puti- dus; an addle dub, a filthy pool, F. iex alske dobbe. Holsati «ddelen mingere, Sued. ad/a idem.

oel, F.b. succus spissus et pinguis. (NL od coenum), Olland terra coenosa,

10

aludosa. 'Theut. Broick, venne, ot- ant, goir, palus, amfractus, labina. Ang. Norf. ollant land broken up from grass. [tali Ol/andia; Holland. Holland im Netherlandia et Holland in agro Lincolnensi, ambe sunt regiones hu- miles, paludose, maris influxui obno- xie. Confer cum hoc 4 alterum 4, succus coctus ex frcibus hordei sive cerevisia. Flandri veteres distinguebant âl inter et bier. Bier illis erat cerevi- sia vetus, qure deferbuit, & vero ce- revisia recens et fermentatione spu- mans. Hanc distinctionem Angli in tantum sequuntor ut deer sit vetustius vel magis cibarium quam ale. Flandri „oft ael oft bier gebrouwen" Vader- landsch Museum, Serrure. I. 77. Ang. brewed or ale or beer. Nl. (Kil) ,, ael, eel Ang. cerevisia mustea Primaria itaque notio videtur esse in fermenta- tione frecium. ^ Ags. cla» incendere, fervere, coquere; ealo cerevisia. Isl. av, ôl, Dan. oil, idem.

alsk, adj. F.b. putidus, rancidus. álske, vb. F.b. opus putidum culina-

rium facere, Sued. alska idem.

ADAZER n. p. v. Edzerid. Edzerda , Idzerda

n. patron.

AECHJE (aachje) n. pomum ovatum,

semirubrum, putamine glabro, sapore acri, at odoro et suavi, ad mensem Martium usque integrum. Plene Z/n&- huzer áechje (Agatha Enkhusana). F. o. aachje idem. Alii hocce pomum ap- pellant Tryn-weuwster, dialectus com- munis Tryn-weester; ambo nomina ex muliere originem habent, alterum ex Agatha, alterum ex Catharina. Que fuerit illa ex Enchusa, urbe maritima West-Frisie, mihi non constat. Nota est phrasis, Dou biste sa nysgjirrich as Aechje fen Inkhuzen, curiositatem ri- diculam ponis in re aliena. cf. J. H. Knoop, Pomologia. f^. 1758. p. 44. tab. XII.

AELWER, F.b. verus animi sensus,

mens seria. Isl. alcara, f. idem. Andres. Hol. Hd. ernst.

/E, EA, adv. semper; unquam. gs.

ava, semper, contracte 4, protinus; Áng. ay, semper. F.v. utuntur Äd in compositis ; ex gr. na, EF. séa, nun- quam (na-&, ne-óa), «-wet, át, F. eat, (unquam quid, i. e.) aliquid; F. v. am- mer (é-mer, unquam magis.) F. jimmer unquam, jimmer wei indesinenter.

11

MB. Goth. aivs m. tempus, unguam. (Lat. erum) ni aic nunquam. Nl. v. oi£. (ex ai-wat, ut F. âl ex á-wet), semper, umquam, Vptien anderen dach so inaecte Die wakende God, die oit tcaeclte, Dat firmament. Maerlant. Sp. Hist. I, 7. 1. Alibi oint. Alam.eo, Mhd. é, unquam, unde alia forma Nl.v. ye. Alle die ghenoecht, gunst ende vrede, Die ye wijf eenen goetman dede, Doe ic mit goeder listen di. . Bild. Versch. IV. 100. Nl.v. goetman, Ang. a gallant man, Gal. un brave, vir strenuus, fortis. nà, F.v. F. néa, nunquam. Nl. noit, Hd. nie. F.v. nawet, F. nát, néat, nihil. e-tiid, cg. G.J. tempus quod umquam fuit. buwte ctiids beginne, (deus) absque initio ullo tempore. Analogice An- glosaxones geo, ju, olim (Alam. zu) componunt cum dag dies, man homo, et meovile virgo; Jú-dagum olim, jú- mann homo priscus, Jí-meovle Gal. ci-devant pucelle.

/KB, W.o. fem. et neut. Helg. a5, F. v. ebba, n. csteri F. ebbe cg. recessus maris. Ags. elda, m. ebbe, f. Nl. ebbe f. sed posta Vondelius (Virgil. Aen. X) het ebbe, n. ut F.v.

ebje, vb.n. reciprocare (de maris :estu et recessu) Ags. edbian, W.o. vb. cb iufin. dat watter elbet, Y. it wetter ebbet, (maris) aqua recedit, Ang. /o edd. E. I. 59, 183, 357.

/ECHT, adj. W.o. eximius, probus. Daif hat echt góder. Adv. Dai schip kan